{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat012.htm","path":"bib/vul/mat012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat012.htm","text":"1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes c\u0153perunt vellere spicas, et manducare.\n2 Pharis\u00e6i autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.\n3 At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant:\n4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?\n5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?\n6 Dico autem vobis, quia templo major est hic.\n7 Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:\n8\u00a0dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.\n \n9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.\n10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.\n11 Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit h\u00e6c sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?\n12 Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere.\n13 Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.\n14 Exeuntes autem pharis\u00e6i, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.\n15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:\n16 et pr\u00e6cepit eis ne manifestum eum facerent.\n17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:\n18\u00a0[Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,\n in quo bene complacuit anim\u00e6 me\u00e6.\n Ponam spiritum meum super eum,\n et judicium gentibus nuntiabit.\n19\u00a0Non contendet, neque clamabit,\n neque audiet aliquis in plateis vocem ejus:\n20\u00a0arundinem quassatam non confringet,\n et linum fumigans non extinguet,\n donec ejiciat ad victoriam judicium:\n21\u00a0et in nomine ejus gentes sperabunt.]\n \n22 Tunc oblatus est ei d\u00e6monium habens, c\u00e6cus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.\n23 Et stupebant omnes turb\u00e6, et dicebant: Numquid hic est filius David?\n24 Pharis\u00e6i autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit d\u00e6mones nisi in Beelzebub principe d\u00e6moniorum.\n25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.\n26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?\n27 Et si ego in Beelzebub ejicio d\u00e6mones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.\n28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio d\u00e6mones, igitur pervenit in vos regnum Dei.\n29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.\n30 Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit.\n31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.\n32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc s\u00e6culo, neque in futuro.\n33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.\n34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.\n35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.\n36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.\n37\u00a0Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.\n \n38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharis\u00e6is, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.\n39 Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum qu\u00e6rit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jon\u00e6 prophet\u00e6.\n40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terr\u00e6 tribus diebus et tribus noctibus.\n41 Viri Ninivit\u00e6 surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia p\u0153nitentiam egerunt in pr\u00e6dicatione Jon\u00e6, et ecce plus quam Jonas hic.\n42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terr\u00e6 audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.\n43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, qu\u00e6rens requiem, et non invenit.\n44 Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.\n45\u00a0Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessim\u00e6.\n \n46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, qu\u00e6rentes loqui ei.\n47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant qu\u00e6rentes te.\n48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Qu\u00e6 est mater mea, et qui sunt fratres mei?\n49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.\n50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in c\u00e6lis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 12","type":"page"}
