{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat013.htm","path":"bib/vul/mat013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat013.htm","text":"1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.\n2 Et congregat\u00e6 sunt ad eum turb\u00e6 mult\u00e6, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,\n3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.\n4 Et dum seminat, qu\u00e6dam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres c\u00e6li, et comederunt ea.\n5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terr\u00e6:\n6 sole autem orto \u00e6stuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.\n7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spin\u00e6, et suffocaverunt ea.\n8 Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.\n9\u00a0Qui habet aures audiendi, audiat.\n \n10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?\n11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni c\u00e6lorum: illis autem non est datum.\n12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.\n13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.\n14\u00a0Et adimpletur in eis prophetia Isai\u00e6, dicentis: [Auditu audietis, et non intelligetis:\n et videntes videbitis, et non videbitis.\n15\u00a0Incrassatum est enim cor populi hujus,\n et auribus graviter audierunt,\n et oculos suos clauserunt:\n nequando videant oculis, et auribus audiant,\n et corde intelligant, et convertantur,\n et sanem eos.]\n16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestr\u00e6 quia audiunt.\n17\u00a0Amen quippe dico vobis, quia multi prophet\u00e6 et justi cupierunt videre qu\u00e6 videtis, et non viderunt: et audire qu\u00e6 auditis, et non audierunt.\n \n18 Vos ergo audite parabolam seminantis.\n19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.\n20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:\n21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.\n22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo s\u00e6culi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.\n23\u00a0Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.\n \n24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum c\u00e6lorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo:\n25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.\n26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.\n27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania?\n28 Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea?\n29 Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.\n30\u00a0Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.\n \n31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum c\u00e6lorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:\n32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres c\u00e6li veniant, et habitent in ramis ejus.\n33 Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum c\u00e6lorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farin\u00e6 satis tribus, donec fermentatum est totum.\n34 H\u00e6c omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis:\n35\u00a0ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.\n \n36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.\n37 Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.\n38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.\n39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio s\u00e6culi est. Messores autem, angeli sunt.\n40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione s\u00e6culi.\n41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:\n42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.\n43\u00a0Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.\n \n44 Simile est regnum c\u00e6lorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et pr\u00e6 gaudio illius vadit, et vendit universa qu\u00e6 habet, et emit agrum illum.\n45 Iterum simile est regnum c\u00e6lorum homini negotiatori, qu\u00e6renti bonas margaritas.\n46\u00a0Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia qu\u00e6 habuit, et emit eam.\n \n47 Iterum simile est regnum c\u00e6lorum sagen\u00e6 miss\u00e6 in mare, et ex omni genere piscium congreganti.\n48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.\n49 Sic erit in consummatione s\u00e6culi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,\n50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.\n51 Intellexistis h\u00e6c omnia? Dicunt ei: Etiam.\n52 Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno c\u00e6lorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.\n53\u00a0Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.\n \n54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia h\u00e6c, et virtutes?\n55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?\n56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista?\n57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.\n58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 13","type":"page"}
