{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat014.htm","path":"bib/vul/mat014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat014.htm","text":"1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu:\n2 et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.\n3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.\n4 Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam.\n5 Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.\n6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi:\n7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.\n8 At illa pr\u00e6monita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptist\u00e6.\n9 Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.\n10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.\n11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puell\u00e6, et attulit matri su\u00e6.\n12\u00a0Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu.\n \n13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turb\u00e6, secut\u00e6 sunt eum pedestres de civitatibus.\n14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.\n15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam pr\u00e6teriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.\n16 Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.\n17 Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.\n18 Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.\n19 Et cum jussisset turbam discumbere super f\u0153num, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in c\u00e6lum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.\n20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.\n21\u00a0Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.\n \n22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et pr\u00e6cedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.\n23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:\n24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.\n25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.\n26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et pr\u00e6 timore clamaverunt.\n27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.\n28 Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.\n29 At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.\n30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum c\u0153pisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.\n31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modic\u00e6 fidei, quare dubitasti?\n32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.\n33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.\n34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.\n35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:\n36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 14","type":"page"}
