{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat015.htm","path":"bib/vul/mat015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat015.htm","text":"1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i, dicentes:\n2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.\n3 Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:\n4 Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.\n5 Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:\n6 et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.\n7 Hypocrit\u00e6, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:\n8\u00a0[Populus hic labiis me honorat:\n cor autem eorum longe est a me.\n9\u00a0Sine causa autem colunt me,\n docentes doctrinas et mandata hominum.]\n \n10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.\n11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.\n12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharis\u00e6i audito verbo hoc, scandalizati sunt?\n13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus c\u00e6lestis, eradicabitur.\n14 Sinite illos: c\u00e6ci sunt, et duces c\u00e6corum; c\u00e6cus autem si c\u00e6co ducatum pr\u00e6stet, ambo in foveam cadunt.\n15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.\n16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?\n17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?\n18 Qu\u00e6 autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:\n19 de corde enim exeunt cogitationes mal\u00e6, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemi\u00e6:\n20\u00a0h\u00e6c sunt, qu\u00e6 coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.\n \n21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.\n22 Et ecce mulier chanan\u00e6a a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a d\u00e6monio vexatur.\n23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.\n24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, qu\u00e6 perierunt domus Isra\u00ebl.\n25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me.\n26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.\n27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis qu\u00e6 cadunt de mensa dominorum suorum.\n28\u00a0Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.\n \n29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galil\u00e6\u00e6: et ascendens in montem, sedebat ibi.\n30 Et accesserunt ad eum turb\u00e6 mult\u00e6, habentes secum mutos, c\u00e6cos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,\n31 ita ut turb\u00e6 mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, c\u00e6cos videntes: et magnificabant Deum Isra\u00ebl.\n32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turb\u00e6, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.\n33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?\n34 Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.\n35 Et pr\u00e6cepit turb\u00e6 ut discumberent super terram.\n36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.\n37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.\n38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.\n39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 15","type":"page"}
