{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat016.htm","path":"bib/vul/mat016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat016.htm","text":"1 Et accesserunt ad eum pharis\u00e6i et sadduc\u00e6i tentantes: et rogaverunt eum ut signum de c\u00e6lo ostenderet eis.\n2 At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim c\u00e6lum.\n3 Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste c\u00e6lum.\n4\u00a0Faciem ergo c\u00e6li dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum qu\u00e6rit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jon\u00e6 prophet\u00e6. Et relictis illis, abiit.\n \n5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.\n6 Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharis\u00e6orum et sadduc\u00e6orum.\n7 At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.\n8 Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modic\u00e6 fidei, quia panes non habetis?\n9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?\n10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?\n11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharis\u00e6orum et sadduc\u00e6orum?\n12\u00a0Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharis\u00e6orum et sadduc\u00e6orum.\n \n13 Venit autem Jesus in partes C\u00e6sare\u00e6 Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?\n14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.\n15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis?\n16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.\n17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in c\u00e6lis est.\n18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram \u00e6dificabo Ecclesiam meam, et port\u00e6 inferi non pr\u00e6valebunt adversus eam.\n19 Et tibi dabo claves regni c\u00e6lorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in c\u00e6lis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in c\u00e6lis.\n20\u00a0Tunc pr\u00e6cepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.\n \n21 Exinde c\u0153pit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.\n22 Et assumens eum Petrus, c\u0153pit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.\n23 Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea qu\u00e6 Dei sunt, sed ea qu\u00e6 hominum.\n24 Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.\n25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.\n26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, anim\u00e6 vero su\u00e6 detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?\n27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.\n28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 16","type":"page"}
