{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat017.htm","path":"bib/vul/mat017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat017.htm","text":"1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum:\n2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.\n3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.\n4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eli\u00e6 unum.\n5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.\n6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.\n7 Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.\n8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.\n9 Et descendentibus illis de monte, pr\u00e6cepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.\n10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scrib\u00e6 dicunt, quod Eliam oporteat primum venire?\n11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.\n12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo qu\u00e6cumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.\n13\u00a0Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.\n \n14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam s\u00e6pe cadit in ignem, et crebro in aquam.\n15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.\n16 Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.\n17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo d\u00e6monium, et curatus est puer ex illa hora.\n18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum?\n19 Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.\n20\u00a0Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.\n \n21 Conversantibus autem eis in Galil\u00e6a, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:\n22\u00a0et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.\n \n23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?\n24 Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, pr\u00e6venit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terr\u00e6 a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?\n25 Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii.\n26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 17","type":"page"}
