{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat018.htm","path":"bib/vul/mat018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat018.htm","text":"1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno c\u00e6lorum?\n2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,\n3 et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum c\u00e6lorum.\n4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno c\u00e6lorum.\n5 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit:\n6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.\n7 V\u00e6 mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen v\u00e6 homini illi, per quem scandalum venit.\n8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem \u00e6ternum.\n9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.\n10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in c\u00e6lis semper vident faciem Patris mei, qui in c\u00e6lis est.\n11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.\n12 Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit qu\u00e6rere eam qu\u00e6 erravit?\n13 Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, qu\u00e6 non erraverunt.\n14\u00a0Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in c\u00e6lis est, ut pereat unus de pusillis istis.\n \n15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.\n16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.\n17 Quod si non audierit eos: dic ecclesi\u00e6. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.\n18 Amen dico vobis, qu\u00e6cumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in c\u00e6lo: et qu\u00e6cumque solveritis super terram, erunt soluta et in c\u00e6lo.\n19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in c\u00e6lis est.\n20\u00a0Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.\n \n21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?\n22 Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.\n23 Ideo assimilatum est regnum c\u00e6lorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.\n24 Et cum c\u0153pisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.\n25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia qu\u00e6 habebat, et reddi.\n26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.\n27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.\n28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.\n29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.\n30 Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.\n31 Videntes autem conservi ejus qu\u00e6 fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia qu\u00e6 facta fuerant.\n32 Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:\n33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?\n34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.\n35 Sic et Pater meus c\u00e6lestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 18","type":"page"}
