{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat019.htm","path":"bib/vul/mat019.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat019.htm","text":"1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galil\u00e6a, et venit in fines Jud\u00e6\u00e6 trans Jordanem,\n2 et secut\u00e6 sunt eum turb\u00e6 mult\u00e6, et curavit eos ibi.\n3 Et accesserunt ad eum pharis\u00e6i tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?\n4 Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:\n5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adh\u00e6rebit uxori su\u00e6, et erunt duo in carne una.\n6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.\n7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?\n8 Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.\n9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, m\u0153chatur: et qui dimissam duxerit, m\u0153chatur.\n10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.\n11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.\n12\u00a0Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum c\u00e6lorum. Qui potest capere capiat.\n \n13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.\n14 Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum c\u00e6lorum.\n15\u00a0Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.\n \n16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam \u00e6ternam?\n17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.\n18 Dicit illi: Qu\u00e6? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;\n19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.\n20 Dicit illi adolescens: Omnia h\u00e6c custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest?\n21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende qu\u00e6 habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in c\u00e6lo: et veni, sequere me.\n22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.\n23 Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum c\u00e6lorum.\n24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum c\u00e6lorum.\n25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?\n26\u00a0Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.\n \n27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?\n28 Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis su\u00e6, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isra\u00ebl.\n29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam \u00e6ternam possidebit.\n30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 19","type":"page"}
