{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat020.htm","path":"bib/vul/mat020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat020.htm","text":"1 Simile est regnum c\u00e6lorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.\n2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.\n3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,\n4 et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.\n5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.\n6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?\n7 Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.\n8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vine\u00e6 procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.\n9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.\n10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.\n11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,\n12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et \u00e6stus.\n13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?\n14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.\n15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?\n16\u00a0Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.\n \n17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:\n18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,\n19\u00a0et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.\n \n20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebed\u00e6i cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.\n21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.\n22 Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.\n23 Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.\n24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.\n25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.\n26 Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister:\n27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.\n28\u00a0Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.\n \n29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,\n30 et ecce duo c\u00e6ci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.\n31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.\n32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?\n33 Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.\n34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 20","type":"page"}
