{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat021.htm","path":"bib/vul/mat021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat021.htm","text":"1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos,\n2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:\n3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.\n4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:\n5\u00a0[Dicite fili\u00e6 Sion:\n Ecce rex tuus venit tibi\n mansuetus, sedens super asinam,\n et pullum filium subjugalis.]\n6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut pr\u00e6cepit illis Jesus.\n7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.\n8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem c\u00e6debant ramos de arboribus, et sternebant in via:\n9 turb\u00e6 autem, qu\u00e6 pr\u00e6cedebant, et qu\u00e6 sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.\n10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?\n11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galil\u00e6\u00e6.\n12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:\n13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.\n14 Et accesserunt ad eum c\u00e6ci, et claudi in templo: et sanavit eos.\n15 Videntes autem principes sacerdotum et scrib\u00e6 mirabilia qu\u00e6 fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt,\n16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?\n17\u00a0Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.\n \n18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.\n19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.\n20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?\n21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non h\u00e6sitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.\n22\u00a0Et omnia qu\u00e6cumque petieritis in oratione credentes, accipietis.\n \n23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate h\u00e6c facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?\n24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate h\u00e6c facio.\n25 Baptismus Joannis unde erat? e c\u00e6lo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:\n26 Si dixerimus, e c\u00e6lo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.\n27\u00a0Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate h\u00e6c facio.\n \n28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.\n29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, p\u0153nitentia motus, abiit.\n30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:\n31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices pr\u00e6cedent vos in regnum Dei.\n32\u00a0Venit enim ad vos Joannes in via justiti\u00e6, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec p\u0153nitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.\n \n33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et \u00e6dificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.\n34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.\n35 Et agricol\u00e6, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.\n36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.\n37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.\n38 Agricol\u00e6 autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est h\u00e6res, venite, occidamus eum, et habebimus h\u00e6reditatem ejus.\n39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.\n40 Cum ergo venerit dominus vine\u00e6, quid faciet agricolis illis?\n41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.\n42\u00a0Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: [Lapidem quem reprobaverunt \u00e6dificantes,\n hic factus est in caput anguli:\n a Domino factum est istud,\n et est mirabile in oculis nostris?]\n43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.\n44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.\n45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharis\u00e6i parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.\n46 Et qu\u00e6rentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 21","type":"page"}
