{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat022.htm","path":"bib/vul/mat022.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat022.htm","text":"1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:\n2 Simile factum est regnum c\u00e6lorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.\n3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.\n4 Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.\n5 Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:\n6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.\n7 Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.\n8 Tunc ait servis suis: Nupti\u00e6 quidem parat\u00e6 sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:\n9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.\n10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et implet\u00e6 sunt nupti\u00e6 discumbentium.\n11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.\n12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.\n13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.\n14\u00a0Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.\n \n15 Tunc abeuntes pharis\u00e6i, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.\n16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:\n17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare C\u00e6sari, an non?\n18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocrit\u00e6?\n19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.\n20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago h\u00e6c, et superscriptio?\n21 Dicunt ei: C\u00e6saris. Tunc ait illis: Reddite ergo qu\u00e6 sunt C\u00e6saris, C\u00e6sari: et qu\u00e6 sunt Dei, Deo.\n22\u00a0Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.\n \n23 In illo die accesserunt ad eum sadduc\u00e6i, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,\n24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.\n25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.\n26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.\n27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.\n28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.\n29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.\n30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in c\u00e6lo.\n31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:\n32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.\n33\u00a0Et audientes turb\u00e6, mirabantur in doctrina ejus.\n \n34 Pharis\u00e6i autem audientes quod silentium imposuisset sadduc\u00e6is, convenerunt in unum:\n35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:\n36 Magister, quod est mandatum magnum in lege?\n37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.\n38 Hoc est maximum, et primum mandatum.\n39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.\n40\u00a0In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophet\u00e6.\n \n41 Congregatis autem pharis\u00e6is, interrogavit eos Jesus,\n42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David.\n43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:\n44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?\n45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?\n46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 22","type":"page"}
