{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat023.htm","path":"bib/vul/mat023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat023.htm","text":"1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,\n2 dicens: Super cathedram Moysi sederunt scrib\u00e6 et pharis\u00e6i.\n3 Omnia ergo qu\u00e6cumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.\n4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.\n5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.\n6 Amant autem primos recubitus in c\u0153nis, et primas cathedras in synagogis,\n7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.\n8 Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.\n9 Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in c\u00e6lis est.\n10 Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.\n11 Qui major est vestrum, erit minister vester.\n12\u00a0Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.\n \n13 V\u00e6 autem vobis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, quia clauditis regnum c\u00e6lorum ante homines! vos enim non intratis, nec intro\u00ebuntes sinitis intrare.\n14 V\u00e6 vobis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius accipietis judicium.\n15 V\u00e6 vobis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehenn\u00e6 duplo quam vos.\n16 V\u00e6 vobis duces c\u00e6ci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templo, debet.\n17 Stulti et c\u00e6ci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum?\n18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.\n19 C\u00e6ci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum?\n20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus qu\u00e6 super illud sunt.\n21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso:\n22 et qui jurat in c\u00e6lo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.\n23 V\u00e6 vobis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis qu\u00e6 graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! h\u00e6c oportuit facere, et illa non omittere.\n24 Duces c\u00e6ci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.\n25 V\u00e6 vobis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia!\n26 Pharis\u00e6e c\u00e6ce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.\n27 V\u00e6 vobis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, quia similes estis sepulchris dealbatis, qu\u00e6 a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!\n28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.\n29 V\u00e6 vobis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, qui \u00e6dificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,\n30 et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum!\n31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.\n32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.\n33\u00a0Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehenn\u00e6?\n \n34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:\n35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachari\u00e6, filii Barachi\u00e6, quem occidistis inter templum et altare.\n36 Amen dico vobis, venient h\u00e6c omnia super generationem istam.\n37 Jerusalem, Jerusalem, qu\u00e6 occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?\n38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.\n39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 23","type":"page"}
