{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat024.htm","path":"bib/vul/mat024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat024.htm","text":"1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei \u00e6dificationes templi.\n2\u00a0Ipse autem respondens dixit illis: Videtis h\u00e6c omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.\n \n3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando h\u00e6c erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis s\u00e6culi?\n4 Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:\n5 multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.\n6 Audituri enim estis pr\u00e6lia, et opiniones pr\u00e6liorum. Videte ne turbemini: oportet enim h\u00e6c fieri, sed nondum est finis:\n7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilenti\u00e6, et fames, et terr\u00e6motus per loca:\n8\u00a0h\u00e6c autem omnia initia sunt dolorum.\n \n9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.\n10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.\n11 Et multi pseudoprophet\u00e6 surgent, et seducent multos.\n12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:\n13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.\n14\u00a0Et pr\u00e6dicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.\n \n15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, qu\u00e6 dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:\n16 tunc qui in Jud\u00e6a sunt, fugiant ad montes:\n17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:\n18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.\n19\u00a0V\u00e6 autem pr\u00e6gnantibus et nutrientibus in illis diebus!\n \n20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:\n21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.\n22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.\n23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.\n24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophet\u00e6: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.\n25 Ecce pr\u00e6dixi vobis.\n26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.\n27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.\n28\u00a0Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquil\u00e6.\n \n29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stell\u00e6 cadent de c\u00e6lo, et virtutes c\u00e6lorum commovebuntur:\n30 et tunc parebit signum Filii hominis in c\u00e6lo: et tunc plangent omnes tribus terr\u00e6: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus c\u00e6li cum virtute multa et majestate.\n31\u00a0Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis c\u00e6lorum usque ad terminos eorum.\n \n32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est \u00e6stas:\n33 ita et vos cum videritis h\u00e6c omnia, scitote quia prope est, in januis.\n34 Amen dico vobis, quia non pr\u00e6teribit generatio h\u00e6c, donec omnia h\u00e6c fiant.\n35\u00a0C\u00e6lum et terra transibunt, verba autem mea non pr\u00e6teribunt.\n \n36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli c\u00e6lorum, nisi solus Pater.\n37 Sicut autem in diebus No\u00eb, ita erit et adventus Filii hominis:\n38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit No\u00eb in arcam,\n39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.\n40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.\n41\u00a0Du\u00e6 molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.\n \n42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.\n43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.\n44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.\n45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?\n46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.\n47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.\n48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:\n49 et c\u0153perit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:\n50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:\n51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 24","type":"page"}
