{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat025.htm","path":"bib/vul/mat025.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat025.htm","text":"1 Tunc simile erit regnum c\u00e6lorum decem virginibus: qu\u00e6 accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et spons\u00e6.\n2 Quinque autem ex eis erant fatu\u00e6, et quinque prudentes:\n3 sed quinque fatu\u00e6, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:\n4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.\n5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.\n6 Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.\n7 Tunc surrexerunt omnes virgines ill\u00e6, et ornaverunt lampades suas.\n8 Fatu\u00e6 autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostr\u00e6 extinguuntur.\n9 Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.\n10 Dum autem irent emere, venit sponsus: et qu\u00e6 parat\u00e6 erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.\n11 Novissime vero veniunt et reliqu\u00e6 virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.\n12 At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.\n13\u00a0Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.\n \n14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.\n15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim.\n16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.\n17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.\n18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.\n19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.\n20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.\n21 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.\n22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.\n23 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.\n24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:\n25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.\n26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:\n27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.\n28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:\n29 omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.\n30\u00a0Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.\n \n31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis su\u00e6:\n32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab h\u00e6dis:\n33 et statuet oves quidem a dextris suis, h\u00e6dos autem a sinistris.\n34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:\n35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:\n36 nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.\n37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?\n38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?\n39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?\n40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.\n41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem \u00e6ternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:\n42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:\n43 hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.\n44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?\n45 Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.\n46 Et ibunt hi in supplicium \u00e6ternum: justi autem in vitam \u00e6ternam.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 25","type":"page"}
