{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat026.htm","path":"bib/vul/mat026.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat026.htm","text":"1 Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:\n2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.\n3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:\n4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.\n5\u00a0Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.\n \n6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,\n7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.\n8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio h\u00e6c?\n9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.\n10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.\n11 Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.\n12 Mittens enim h\u00e6c unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.\n13\u00a0Amen dico vobis, ubicumque pr\u00e6dicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod h\u00e6c fecit in memoriam ejus.\n \n14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum:\n15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.\n16\u00a0Et exinde qu\u00e6rebat opportunitatem ut eum traderet.\n \n17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?\n18 At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.\n19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.\n20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.\n21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.\n22 Et contristati valde, c\u0153perunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?\n23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.\n24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: v\u00e6 autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.\n25\u00a0Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.\n \n26 C\u0153nantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.\n27 Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.\n28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.\n29\u00a0Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.\n \n30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.\n31 Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.\n32 Postquam autem resurrexero, pr\u00e6cedam vos in Galil\u00e6am.\n33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.\n34 Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.\n35\u00a0Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.\n \n36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, qu\u00e6 dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.\n37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebed\u00e6i, c\u0153pit contristari et m\u0153stus esse.\n38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.\n39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.\n40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?\n41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.\n42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.\n43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.\n44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.\n45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.\n46\u00a0Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.\n \n47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.\n48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.\n49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.\n50 Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.\n51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.\n52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.\n53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?\n54 Quomodo ergo implebuntur Scriptur\u00e6, quia sic oportet fieri?\n55 In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.\n56\u00a0Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scriptur\u00e6 prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.\n \n57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scrib\u00e6 et seniores convenerant.\n58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.\n59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, qu\u00e6rebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent:\n60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,\n61 et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum re\u00e6dificare illud.\n62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, qu\u00e6 isti adversum te testificantur?\n63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.\n64 Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus c\u00e6li.\n65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:\n66 quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.\n67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,\n68\u00a0dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?\n \n69 Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galil\u00e6o eras.\n70 At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.\n71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno.\n72 Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem.\n73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.\n74 Tunc c\u0153pit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.\n75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 26","type":"page"}
