{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat027.htm","path":"bib/vul/mat027.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat027.htm","text":"1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.\n2\u00a0Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato pr\u00e6sidi.\n \n3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, p\u0153nitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,\n4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.\n5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.\n6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.\n7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.\n8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.\n9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Isra\u00ebl:\n10\u00a0et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.\n \n11 Jesus autem stetit ante pr\u00e6sidem, et interrogavit eum pr\u00e6ses, dicens: Tu es rex Jud\u00e6orum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.\n12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.\n13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?\n14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur pr\u00e6ses vehementer.\n15 Per diem autem solemnem consueverat pr\u00e6ses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent:\n16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas.\n17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus?\n18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.\n19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.\n20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.\n21 Respondens autem pr\u00e6ses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.\n22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?\n23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis pr\u00e6ses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.\n24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.\n25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.\n26\u00a0Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.\n \n27 Tunc milites pr\u00e6sidis suscipientes Jesum in pr\u00e6torium, congregaverunt ad eum universam cohortem:\n28 et exeuntes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,\n29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Jud\u00e6orum.\n30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.\n31\u00a0Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.\n \n32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyren\u00e6um, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.\n33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvari\u00e6 locus.\n34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.\n35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.\n36 Et sedentes servabant eum.\n37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Jud\u00e6orum.\n38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.\n39 Pr\u00e6tereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,\n40 et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud re\u00e6dificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.\n41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:\n42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Isra\u00ebl est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:\n43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.\n44\u00a0Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.\n \n45 A sexta autem hora tenebr\u00e6 fact\u00e6 sunt super universam terram usque ad horam nonam.\n46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?\n47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.\n48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.\n49 Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.\n50\u00a0Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.\n \n51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petr\u00e6 sciss\u00e6 sunt,\n52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.\n53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.\n54\u00a0Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terr\u00e6motu, et his qu\u00e6 fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.\n \n55 Erant autem ibi mulieres mult\u00e6 a longe, qu\u00e6 secut\u00e6 erant Jesum a Galil\u00e6a, ministrantes ei:\n56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebed\u00e6i.\n57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimath\u00e6a, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu:\n58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.\n59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,\n60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.\n61\u00a0Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.\n \n62 Altera autem die, qu\u00e6 est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharis\u00e6i ad Pilatum,\n63 dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.\n64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore.\n65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.\n66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 27","type":"page"}
