{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat028.htm","path":"bib/vul/mat028.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat028.htm","text":"1 Vespere autem sabbati, qu\u00e6 lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.\n2 Et ecce terr\u00e6motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de c\u00e6lo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:\n3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.\n4 Pr\u00e6 timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.\n5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, qu\u00e6ritis.\n6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.\n7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce pr\u00e6cedit vos in Galil\u00e6am: ibi eum videbitis: ecce pr\u00e6dixi vobis.\n8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.\n9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Ill\u00e6 autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.\n10\u00a0Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galil\u00e6am; ibi me videbunt.\n \n11 Qu\u00e6 cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia qu\u00e6 facta fuerant.\n12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,\n13 dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.\n14 Et si hoc auditum fuerit a pr\u00e6side, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.\n15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Jud\u00e6os, usque in hodiernum diem.\n16\u00a0Undecim autem discipuli abierunt in Galil\u00e6am in montem ubi constituerat illis Jesus.\n \n17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.\n18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in c\u00e6lo et in terra:\n19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:\n20 docentes eos servare omnia qu\u00e6cumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem s\u00e6culi.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 28","type":"page"}
