{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mic001.htm","path":"bib/vul/mic001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mic001.htm","text":"1\u00a0Verbum Domini, quod factum est ad Mich\u00e6am Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechi\u00e6, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.\n \n2\u00a0[Audite, populi omnes,\n et attendat terra, et plenitudo ejus:\n et sit Dominus Deus vobis in testem,\n Dominus de templo sancto suo.\n3\u00a0Quia ecce Dominus egredietur de loco suo,\n et descendet, et calcabit super excelsa terr\u00e6.\n4\u00a0Et consumentur montes subtus eum,\n et valles scindentur sicut cera a facie ignis,\n et sicut aqu\u00e6 qu\u00e6 decurrunt in pr\u00e6ceps.\n5\u00a0In scelere Jacob omne istud,\n et in peccatis domus Isra\u00ebl.\n Quod scelus Jacob? nonne Samaria?\n et qu\u00e6 excelsa Jud\u00e6? nonne Jerusalem?\n6\u00a0Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro,\n cum plantatur vinea;\n et detraham in vallem lapides ejus,\n et fundamenta ejus revelabo.\n7\u00a0Et omnia sculptilia ejus concidentur,\n et omnes mercedes ejus comburentur igne,\n et omnia idola ejus ponam in perditionem,\n quia de mercedibus meretricis congregata sunt,\n et usque ad mercedem meretricis revertentur.\n8\u00a0Super hoc plangam, et ululabo;\n vadam spoliatus, et nudus;\n faciam planctum velut draconum,\n et luctum quasi struthionum:\n9\u00a0quia desperata est plaga ejus,\n quia venit usque ad Judam;\n tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.\n10\u00a0In Geth nolite annuntiare;\n lacrimis ne ploretis;\n in domo pulveris pulvere vos conspergite.\n11\u00a0Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia:\n non est egressa qu\u00e6 habitat in exitu:\n planctum domus vicina accipiet ex vobis, qu\u00e6 stetit sibimet.\n12\u00a0Quia infirmata est in bonum,\n qu\u00e6 habitat in amaritudinibus;\n quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.\n13\u00a0Tumultus quadrig\u00e6 stuporis habitanti Lachis:\n principium peccati est fili\u00e6 Sion,\n quia in te inventa sunt scelera Isra\u00ebl.\n14\u00a0Propterea dabit emissarios super h\u00e6reditatem Geth,\n domus mendacii in deceptionem regibus Isra\u00ebl.\n15\u00a0Adhuc h\u00e6redem adducam tibi qu\u00e6 habitas in Maresa;\n usque ad Odollam veniet gloria Isra\u00ebl.\n16\u00a0Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum;\n dilata calvitium tuum sicut aquila,\n quoniam captivi ducti sunt ex te.]","title":"Vulgate: Micah: Micah Chapter 1","type":"page"}
