{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mic007.htm","path":"bib/vul/mic007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mic007.htm","text":"1\u00a0[V\u00e6 mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemi\u00e6!\n non est botrus ad comedendum,\n pr\u00e6coquas ficus desideravit anima mea.\n2\u00a0Periit sanctus de terra,\n et rectus in hominibus non est:\n omnes in sanguine insidiantur;\n vir fratrem suum ad mortem venatur.\n3\u00a0Malum manuum suarum dicunt bonum:\n princeps postulat, et judex in reddendo est;\n et magnus locutus est desiderium anim\u00e6 su\u00e6,\n et conturbaverunt eam.\n4\u00a0Qui optimus in eis est, quasi paliurus,\n et qui rectus, quasi spina de sepe.\n Dies speculationis tu\u00e6, visitatio tua venit:\n nunc erit vastitas eorum.\n5\u00a0Nolite credere amico,\n et nolite confidere in duce:\n ab ea qu\u00e6 dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.\n6\u00a0Quia filius contumeliam facit patri,\n et filia consurgit adversus matrem suam:\n nurus adversus socrum suam,\n et inimici hominis domestici ejus.]\n \n7\u00a0[Ego autem ad Dominum aspiciam;\n exspectabo Deum, salvatorem meum:\n audiet me Deus meus.\n8\u00a0Ne l\u00e6teris, inimica mea, super me, quia cecidi:\n consurgam cum sedero in tenebris:\n Dominus lux mea est.\n9\u00a0Iram Domini portabo,\n quoniam peccavi ei,\n donec causam meam judicet,\n et faciat judicium meum.\n Educet me in lucem:\n videbo justitiam ejus.\n10\u00a0Et aspiciet inimica mea,\n et operietur confusione,\n qu\u00e6 dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus?\n Oculi mei videbunt in eam:\n nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.\n11\u00a0Dies, ut \u00e6dificentur maceri\u00e6 tu\u00e6;\n in die illa longe fiet lex.\n12\u00a0In die illa et usque ad te veniet de Assur,\n et usque ad civitates munitas,\n et a civitatibus munitis usque ad flumen,\n et ad mare de mari,\n et ad montem de monte.\n13\u00a0Et terra erit in desolationem propter habitatores suos,\n et propter fructum cogitationum eorum.]\n \n14\u00a0[Pasce populum tuum in virga tua,\n gregem h\u00e6reditatis tu\u00e6, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli.\n Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.\n15\u00a0Secundum dies egressionis tu\u00e6 de terra \u00c6gypti,\n ostendam ei mirabilia.\n16\u00a0Videbunt gentes,\n et confundentur super omni fortitudine sua.\n Ponent manum super os,\n aures eorum surd\u00e6 erunt.\n17\u00a0Lingent pulverem sicut serpentes;\n velut reptilia terr\u00e6 perturbabuntur in \u00e6dibus suis.\n Dominum Deum nostrum formidabunt,\n et timebunt te.\n18\u00a0Quis, Deus, similis tui,\n qui aufers iniquitatem,\n et transis peccatum reliquiarum h\u00e6reditatis tu\u00e6?\n Non immittet ultra furorem suum,\n quoniam volens misericordiam est.\n19\u00a0Revertetur, et miserebitur nostri;\n deponet iniquitates nostras,\n et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.\n20\u00a0Dabis veritatem Jacob,\n misericordiam Abraham,\n qu\u00e6 jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]","title":"Vulgate: Micah: Micah Chapter 7","type":"page"}
