{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/nah002.htm","path":"bib/vul/nah002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/nah002.htm","text":"1\u00a0[Ascendit qui dispergat coram te,\n qui custodiat obsidionem:\n contemplare viam, conforta lumbos,\n robora virtutem valde.\n2\u00a0Quia reddidit Dominus superbiam Jacob,\n sicut superbiam Isra\u00ebl;\n quia vastatores dissipaverunt eos,\n et propagines eorum corruperunt.\n3\u00a0Clypeus fortium ejus ignitus,\n viri exercitus in coccineis;\n igne\u00e6 haben\u00e6 currus in die pr\u00e6parationis ejus,\n et agitatores consopiti sunt.\n4\u00a0In itineribus conturbati sunt;\n quadrig\u00e6 collis\u00e6 sunt in plateis:\n aspectus eorum quasi lampades,\n quasi fulgura discurrentia.\n5\u00a0Recordabitur fortium suorum;\n ruent in itineribus suis:\n velociter ascendent muros ejus,\n et pr\u00e6parabitur umbraculum.\n6\u00a0Port\u00e6 fluviorum apert\u00e6 sunt,\n et templum ad solum dirutum.\n7\u00a0Et miles captivus abductus est,\n et ancill\u00e6 ejus minabantur gementes ut columb\u00e6,\n murmurantes in cordibus suis.\n8\u00a0Et Ninive quasi piscina aquarum aqu\u00e6 ejus;\n ipsi vero fugerunt. State, state!\n et non est qui revertatur.\n9\u00a0Diripite argentum, diripite aurum:\n et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.\n10\u00a0Dissipata est, et scissa, et dilacerata;\n et cor tabescens, et dissolutio geniculorum,\n et defectio in cunctis renibus,\n et facies omnium eorum sicut nigredo oll\u00e6.\n11\u00a0Ubi est habitaculum leonum,\n et pascua catulorum leonum,\n ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis,\n et non est qui exterreat?\n12\u00a0Leo cepit sufficienter catulis suis,\n et necavit le\u00e6nis suis,\n et implevit pr\u00e6da speluncas suas,\n et cubile suum rapina.\n13\u00a0Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum,\n et succendam usque ad fumum quadrigas tuas,\n et leunculos tuos comedet gladius,\n et exterminabo de terra pr\u00e6dam tuam,\n et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.]","title":"Vulgate: Nahum: Nahum Chapter 2","type":"page"}
