{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/neh002.htm","path":"bib/vul/neh002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/neh002.htm","text":"1 Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem ejus.\n2 Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te \u00e6grotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis:\n3 et dixi regi: Rex, in \u00e6ternum vive: quare non m\u0153reat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et port\u00e6 ejus combust\u00e6 sunt igni?\n4 Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum c\u00e6li,\n5 et dixi ad regem: Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Jud\u00e6am ad civitatem sepulchri patris mei, et \u00e6dificabo eam.\n6 Dixitque mihi rex, et regina qu\u00e6 sedebat juxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit ante vultum regis, et misit me: et constitui ei tempus.\n7 Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Jud\u00e6am:\n8 et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.\n9 Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites.\n10\u00a0Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui qu\u00e6reret prosperitatem filiorum Isra\u00ebl.\n \n11 Et veni Jerusalem, et eram ibi tribus diebus.\n12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem: et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.\n13 Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni.\n14 Et transivi ad portam fontis, et ad aqu\u00e6ductum regis, et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret.\n15 Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii.\n16 Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem: sed et Jud\u00e6is, et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.\n17 Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus: quia Jerusalem deserta est, et port\u00e6 ejus consumpt\u00e6 sunt igni: venite, et \u00e6dificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium.\n18 Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis qu\u00e6 locutus esset mihi, et aio: Surgamus, et \u00e6dificemus. Et confortat\u00e6 sunt manus eorum in bono.\n19 Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Qu\u00e6 est h\u00e6c res quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?\n20 Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos: Deus c\u00e6li ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus: surgamus et \u00e6dificemus: vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem.","title":"Vulgate: Nehemiah: Nehemiah Chapter 2","type":"page"}
