{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/neh004.htm","path":"bib/vul/neh004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/neh004.htm","text":"1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod \u00e6dificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Jud\u00e6os,\n2 et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Jud\u00e6i faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid \u00e6dificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?\n3 Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait: \u00c6dificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum.\n4 Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis.\n5 Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt \u00e6dificantes.\n6 Itaque \u00e6dificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum.\n7 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanit\u00e6, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod c\u0153pissent interrupta concludi, irati sunt nimis.\n8 Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias.\n9 Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos.\n10 Dixit autem Judas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus \u00e6dificare murum.\n11 Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus.\n12 Factum est autem venientibus Jud\u00e6is qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos,\n13 statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus.\n14 Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum: Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.\n15 Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum.\n16 Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum: et lance\u00e6, et scuta, et arcus, et loric\u00e6, et principes post eos in omni domo Juda.\n17 \u00c6dificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium:\n18 \u00e6dificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et \u00e6dificabant, et clangebant buccina juxta me.\n19 Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero:\n20 in loco quocumque audieritis clangorem tub\u00e6, illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis.\n21 Et nos ipsi faciamus opus, et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auror\u00e6 donec egrediantur astra.\n22 In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum.\n23 Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.","title":"Vulgate: Nehemiah: Nehemiah Chapter 4","type":"page"}
