{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/neh006.htm","path":"bib/vul/neh006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/neh006.htm","text":"1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod \u00e6dificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),\n2 miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus f\u0153dus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.\n3 Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.\n4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem.\n5 Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:\n6 In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Jud\u00e6i cogitetis rebellare, et propterea \u00e6difices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam\n7 et prophetas posueris, qui pr\u00e6dicent de te in Jerusalem, dicentes: Rex in Jud\u00e6a est. Auditurus est rex verba h\u00e6c: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.\n8 Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba h\u00e6c, qu\u00e6 tu loqueris: de corde enim tuo tu componis h\u00e6c.\n9\u00a0Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostr\u00e6 ab opere, et quiesceremus: quam ob causam magis confortavi manus meas.\n \n10 Et ingressus sum domum Semai\u00e6 filii Dalai\u00e6 filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas \u00e6dis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.\n11 Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar.\n12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum.\n13 Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi.\n14\u00a0Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadi\u00e6 prophet\u00e6, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.\n \n15 Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.\n16 Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent univers\u00e6 gentes qu\u00e6 erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.\n17 Sed et in diebus illis mult\u00e6 optimatum Jud\u00e6orum epistol\u00e6 mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.\n18 Multi enim erant in Jud\u00e6a habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheni\u00e6 filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachi\u00e6:\n19 sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.","title":"Vulgate: Nehemiah: Nehemiah Chapter 6","type":"page"}
