{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/neh007.htm","path":"bib/vul/neh007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/neh007.htm","text":"1 Postquam autem \u00e6dificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,\n2 pr\u00e6cepi Hanani fratri meo, et Hanani\u00e6 principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),\n3 et dixi eis: Non aperiantur port\u00e6 Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, claus\u00e6 port\u00e6 sunt, et oppilat\u00e6: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.\n4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus \u00e6dificat\u00e6.\n5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.\n6 Isti filii provinci\u00e6, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Jud\u00e6am, unusquisque in civitatem suam.\n7\u00a0Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardoch\u00e6us, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana.\n Numerus virorum populi Isra\u00ebl:\n8 filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo:\n9 filii Saphatia, trecenti septuaginta duo:\n10 filii Area, sexcenti quinquaginta duo:\n11 filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo:\n12 filii \u00c6lam, mille ducenti quinquaginta quatuor:\n13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque:\n14 filii Zachai, septingenti sexaginta:\n15 filii Bannui, sexcenti quadraginta octo:\n16 filii Bebai, sexcenti viginti octo:\n17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo:\n18 filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem:\n19 filii Beguai, duo millia sexaginta septem:\n20 filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque:\n21 filii Ater, filii Hezeci\u00e6, nonaginta octo:\n22 filii Hasem, trecenti viginti octo:\n23 filii Besai, trecenti viginti quatuor:\n24 filii Hareph, centum duodecim:\n25 filii Gabaon, nonaginta quinque:\n26 filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.\n27 Viri Anathoth, centum viginti octo.\n28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo.\n29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.\n30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.\n31 Viri Machmas, centum viginti duo.\n32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.\n33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.\n34 Viri \u00c6lam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.\n35 Filii Harem, trecenti viginti.\n36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.\n37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.\n38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.\n39 Sacerdotes: filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.\n40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.\n41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.\n42 Filii Arem, mille decem et septem. Levit\u00e6:\n43 filii Josue et Cedmihel filiorum\n44 Odui\u00e6, septuaginta quatuor. Cantores:\n45 filii Asaph, centum quadraginta octo.\n46 Janitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum triginta octo.\n47 Nathin\u00e6i: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,\n48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,\n49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,\n50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,\n51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,\n52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,\n53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,\n54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,\n55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,\n56 filii Nasia, filii Hatipha,\n57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,\n58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,\n59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.\n60 Omnes Nathin\u00e6i, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.\n61 Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Isra\u00ebl essent,\n62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.\n63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.\n64 Hi qu\u00e6sierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejecti sunt de sacerdotio.\n65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.\n66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,\n67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.\n68 Equi eorum, septingenti triginta sex: muli eorum, ducenti quadraginta quinque:\n69\u00a0cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti.\n \n70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.\n71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.\n72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.\n73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levit\u00e6, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathin\u00e6i, et omnis Isra\u00ebl, in civitatibus suis.","title":"Vulgate: Nehemiah: Nehemiah Chapter 7","type":"page"}
