{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/neh011.htm","path":"bib/vul/neh011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/neh011.htm","text":"1 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.\n2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.\n3 Hi sunt itaque principes provinci\u00e6 qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Isra\u00ebl, sacerdotes, Levit\u00e6, Nathin\u00e6i, et filii servorum Salomonis.\n4 Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin: de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachari\u00e6, filii Amari\u00e6, filii Saphati\u00e6, filii Melaleel: de filiis Phares,\n5 Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachari\u00e6, filius Silonitis:\n6 omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.\n7 Hi sunt autem filii Benjamin: Sellum filius Mosollam, filius Jo\u00ebd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,\n8 et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,\n9 et Jo\u00ebl filius Zechri pr\u00e6positus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.\n10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,\n11 Saraia filius Helci\u00e6, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,\n12 et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachari\u00e6, filius Pheshur, filius Melchi\u00e6,\n13 et fratres ejus principes patrum: ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,\n14 et fratres eorum potentes nimis: centum viginti octo, et pr\u00e6positus eorum Zabdiel filius potentium.\n15 Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,\n16 et Sabathai et Jozabed, super omnia opera qu\u00e6 erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.\n17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:\n18 omnes Levit\u00e6 in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.\n19 Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo.\n20 Et reliqui ex Isra\u00ebl sacerdotes et Levit\u00e6 in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.\n21 Et Nathin\u00e6i, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathin\u00e6is.\n22 Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabi\u00e6, filius Mathani\u00e6, filius Mich\u00e6. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.\n23 Pr\u00e6ceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,\n24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,\n25 et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus: et in Dibon, et in filiabus ejus: et in Cabseel, et in viculis ejus:\n26 et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,\n27 et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,\n28 et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,\n29 et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,\n30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.\n31 Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus\n32 Anathoth, Nob, Anania,\n33 Asor, Rama, Gethaim,\n34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,\n35 et Ono valle artificum.\n36 Et de Levitis portiones Jud\u00e6 et Benjamin.","title":"Vulgate: Nehemiah: Nehemiah Chapter 11","type":"page"}
