{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/neh012.htm","path":"bib/vul/neh012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/neh012.htm","text":"1 Hi sunt autem sacerdotes et Levit\u00e6, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue: Saraia, Jeremias, Esdras,\n2 Amaria, Melluch, Hattus,\n3 Sebenias, Rheum, Merimuth,\n4 Addo, Genthon, Abia,\n5 Miamin, Madia, Belga,\n6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,\n7 Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.\n8 Porro Levit\u00e6, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum:\n9 et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.\n10 Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,\n11 et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa.\n12 In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum: Sarai\u00e6, Maraia: Jeremi\u00e6, Hanania:\n13 Esdr\u00e6, Mosollam: Amari\u00e6, Johanan:\n14 Milicho, Jonathan: Sebeni\u00e6, Joseph:\n15 Haram, Edna: Maraioth, Helci:\n16 Adai\u00e6, Zacharia: Genthon, Mosollam:\n17 Abi\u00e6, Zechri: Miamin et Moadi\u00e6, Phelti:\n18 Belg\u00e6, Sammua: Semai\u00e6, Jonathan:\n19 Jojarib, Mathanai: Jodai\u00e6, Azzi:\n20 Sellai, Celai: Amoc, Heber:\n21 Helci\u00e6, Hasebia: Idai\u00e6, Nathana\u00ebl.\n22 Levit\u00e6 in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Pers\u00e6.\n23 Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib.\n24 Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta pr\u00e6ceptum David viri Dei, et observarent \u00e6que per ordinem.\n25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.\n26\u00a0Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemi\u00e6 ducis, et Esdr\u00e6 sacerdotis scrib\u00e6que.\n \n27 In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et l\u00e6titiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.\n28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi,\n29 et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas \u00e6dificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.\n30 Et mundati sunt sacerdotes et Levit\u00e6, et mundaverunt populum, et portas, et murum.\n31 Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.\n32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,\n33 et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias.\n34 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semei\u00e6, filius Mathani\u00e6, filius Michai\u00e6, filius Zechur, filius Asaph,\n35 et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathana\u00ebl, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta fontis.\n36 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem.\n37 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,\n38 et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodi\u00e6,\n39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.\n40 Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elio\u00ebnai, Zacharia, Hanania in tubis,\n41 et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et \u00c6lam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia pr\u00e6positus:\n42\u00a0et immolaverunt in die illa victimas magnas, et l\u00e6tati sunt: Deus enim l\u00e6tificaverat eos l\u00e6titia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est l\u00e6titia Jerusalem procul.\n \n43 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas: quia l\u00e6tificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus.\n44 Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta pr\u00e6ceptum David, et Salomonis filii ejus,\n45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.\n46 Et omnis Isra\u00ebl in diebus Zorobabel et in diebus Nehemi\u00e6, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levit\u00e6 sanctificabant filios Aaron.","title":"Vulgate: Nehemiah: Nehemiah Chapter 12","type":"page"}
