{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/neh013.htm","path":"bib/vul/neh013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/neh013.htm","text":"1 In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo: et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in \u00e6ternum:\n2 eo quod non occurrerint filiis Isra\u00ebl cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.\n3\u00a0Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Isra\u00ebl.\n \n4 Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat pr\u00e6positus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobi\u00e6.\n5 Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales.\n6 In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem.\n7 Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobi\u00e6, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.\n8 Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobi\u00e6 foras de gazophylacio:\n9 pr\u00e6cepique et emundaverunt gazophylacia: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus.\n10 Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent dat\u00e6, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant:\n11 et egi causam adversus magistratus, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis.\n12 Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea.\n13 Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathani\u00e6: quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis credit\u00e6 sunt partes fratrum suorum.\n14\u00a0Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in c\u00e6remoniis ejus.\n \n15 In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.\n16 Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia venalia: et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem.\n17 Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis: Qu\u00e6 est h\u00e6c res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati?\n18 numquid non h\u00e6c fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc? et vos additis iracundiam super Isra\u00ebl violando sabbatum.\n19 Factum est autem, cum quievissent port\u00e6 Jerusalem in die sabbati, dixi: et clauserunt januas, et pr\u00e6cepi ut non aperirent eas usque post sabbatum: et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati.\n20 Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis.\n21 Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex adverso muri? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.\n22\u00a0Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.\n \n23 Sed et in diebus illis vidi Jud\u00e6os ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas.\n24 Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi.\n25 Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens:\n26 Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Isra\u00ebl? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Isra\u00ebl: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigen\u00e6.\n27\u00a0Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut pr\u00e6varicemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas?\n \n28 De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.\n29 Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum.\n30 Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo:\n31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.","title":"Vulgate: Nehemiah: Nehemiah Chapter 13","type":"page"}
