{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num002.htm","path":"bib/vul/num002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num002.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:\n2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Isra\u00ebl, per gyrum tabernaculi f\u0153deris.\n3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.\n4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.\n5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathana\u00ebl filius Suar.\n6 Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.\n7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.\n8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.\n9\u00a0Universi qui in castris Jud\u00e6 enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur.\n \n10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.\n11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.\n12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.\n13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.\n14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.\n15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.\n16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur.\n17\u00a0Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.\n \n18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.\n19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.\n20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.\n21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.\n22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.\n23 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.\n24\u00a0Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur.\n \n25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.\n26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.\n27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.\n28 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.\n29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.\n30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.\n31\u00a0Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.\n \n32 Hic numerus filiorum Isra\u00ebl, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.\n33 Levit\u00e6 autem non sunt numerati inter filios Isra\u00ebl: sic enim pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.\n34 Feceruntque filii Isra\u00ebl juxta omnia qu\u00e6 mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 2","type":"page"}
