{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num003.htm","path":"bib/vul/num003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num003.htm","text":"1 H\u00e6 sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.\n2 Et h\u00e6c nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.\n3 H\u00e6c nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum replet\u00e6 et consecrat\u00e6 manus ut sacerdotio fungerentur.\n4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.\n5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,\n7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,\n8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.\n9 Dabisque dono Levitas\n10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Isra\u00ebl. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.\n11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n12 Ego tuli Levitas a filiis Isra\u00ebl pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Isra\u00ebl, eruntque Levit\u00e6 mei.\n13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra \u00c6gypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Isra\u00ebl: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.\n14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens:\n15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.\n16 Numeravit Moyses, ut pr\u00e6ceperat Dominus,\n17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.\n18 Filii Gerson: Lebni et Semei.\n19 Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.\n20 Filii Merari: Moholi et Musi.\n21 De Gerson fuere famili\u00e6 du\u00e6, Lebnitica, et Semeitica:\n22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.\n23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,\n24 sub principe Eliasaph filio La\u00ebl.\n25 Et habebunt excubias in tabernaculo f\u0153deris,\n26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti f\u0153deris, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.\n27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. H\u00e6 sunt famili\u00e6 Caathitarum recensit\u00e6 per nomina sua.\n28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,\n29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.\n30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel:\n31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.\n32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodi\u00e6 sanctuarii.\n33 At vero de Merari erunt populi Moholit\u00e6 et Musit\u00e6 recensiti per nomina sua:\n34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.\n35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur.\n36 Erunt sub custodia eorum tabul\u00e6 tabernaculi et vectes, et column\u00e6 ac bases earum, et omnia qu\u00e6 ad cultum hujuscemodi pertinent:\n37 column\u00e6que atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.\n38 Castrametabuntur ante tabernaculum f\u0153deris, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Isra\u00ebl. Quisquis alienus accesserit, morietur.\n39\u00a0Omnes Levit\u00e6, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta pr\u00e6ceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.\n \n40 Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Isra\u00ebl ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.\n41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Isra\u00ebl: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Isra\u00ebl.\n42 Recensuit Moyses, sicut pr\u00e6ceperat Dominus, primogenitos filiorum Isra\u00ebl:\n43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.\n44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Isra\u00ebl, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levit\u00e6 mei. Ego sum Dominus.\n46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Isra\u00ebl,\n47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos):\n48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.\n49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,\n50 pro primogenitis filiorum Isra\u00ebl, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii:\n51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod pr\u00e6ceperat sibi Dominus.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 3","type":"page"}
