{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num004.htm","path":"bib/vul/num004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num004.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:\n2 Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,\n3 a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo f\u0153deris.\n4 Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum f\u0153deris, et Sanctum sanctorum\n5 ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,\n6 et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.\n7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt:\n8 extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.\n9 Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, qu\u00e6 ad concinnandas lucernas necessaria sunt:\n10 et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.\n11 Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.\n12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.\n13 Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,\n14 ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.\n15 Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo f\u0153deris:\n16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, qu\u00e6 in sanctuario sunt.\n17 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:\n18 Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum:\n19 sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.\n20 Alii nulla curiositate videant qu\u00e6 sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.\n21 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n22 Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,\n23 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo f\u0153deris.\n24 Hoc est officium famili\u00e6 Gersonitarum,\n25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum f\u0153deris, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi f\u0153deris,\n26 cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia qu\u00e6 ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii,\n27 jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari.\n28 Hic est cultus famili\u00e6 Gersonitarum in tabernaculo f\u0153deris, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.\n29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis,\n30 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum f\u0153deris testimonii.\n31 H\u00e6c sunt onera eorum: portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum,\n32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.\n33 Hoc est officium famili\u00e6 Meraritarum et ministerium in tabernaculo f\u0153deris: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.\n34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagog\u00e6 filios Caath per cognationes et domos patrum suorum,\n35 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi f\u0153deris:\n36 et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.\n37 Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum f\u0153deris: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi.\n38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,\n39 a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo f\u0153deris:\n40 et inventi sunt duo millia sexcenti triginta.\n41 Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini.\n42 Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum,\n43 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi f\u0153deris:\n44 et inventi sunt tria millia ducenti.\n45 Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi.\n46 Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Isra\u00ebl per cognationes et domos patrum suorum,\n47 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,\n48 fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.\n49 Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 4","type":"page"}
