{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num005.htm","path":"bib/vul/num005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num005.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Pr\u00e6cipe filiis Isra\u00ebl, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo:\n3 tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.\n4 Feceruntque ita filii Isra\u00ebl, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.\n5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n6 Loquere ad filios Isra\u00ebl: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, qu\u00e6 solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,\n7 confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.\n8 Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.\n9 Omnes quoque primiti\u00e6, quas offerunt filii Isra\u00ebl, ad sacerdotem pertinent:\n10\u00a0et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.\n \n11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n12 Loquere ad filios Isra\u00ebl, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens\n13 dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro:\n14 si spiritus zelotypi\u00e6 concitaverit virum contra uxorem suam, qu\u00e6 vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur:\n15 adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farin\u00e6 hordeace\u00e6: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypi\u00e6 est, et oblatio investigans adulterium.\n16 Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,\n17 assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terr\u00e6 de pavimento tabernaculi mittet in eam.\n18 Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypi\u00e6: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.\n19 Adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti throno, non te nocebunt aqu\u00e6 ist\u00e6 amarissim\u00e6, in quas maledicta congessi.\n20 Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro:\n21 his maledictionibus subjacebis: det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.\n22 Ingrediantur aqu\u00e6 maledict\u00e6 in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen.\n23 Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,\n24 et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,\n25 tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypi\u00e6, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius:\n26 pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas.\n27 Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aqu\u00e6 maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.\n28 Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.\n29 Ista est lex zelotypi\u00e6. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,\n30 maritusque zelotypi\u00e6 spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia qu\u00e6 scripta sunt:\n31 maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 5","type":"page"}
