{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num006.htm","path":"bib/vul/num006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num006.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Loquere ad filios Isra\u00ebl, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare:\n3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent\n4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.\n5 Omni tempore separationis su\u00e6 novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente c\u00e6sarie capitis ejus.\n6 Omni tempore consecrationis su\u00e6, super mortuum non ingredietur,\n7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.\n8 Omnibus diebus separationis su\u00e6 sanctus erit Domino.\n9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis su\u00e6, et rursum septima.\n10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columb\u00e6 sacerdoti in introitu f\u0153deris testimonii.\n11 Faciet sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo:\n12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.\n13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi f\u0153deris,\n14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,\n15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum:\n16 qu\u00e6 offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.\n17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta qu\u00e6 ex more debentur.\n18 Tunc radetur nazar\u00e6us ante ostium tabernaculi f\u0153deris c\u00e6sarie consecrationis su\u00e6: tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum:\n19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazar\u00e6i, postquam rasum fuerit caput ejus.\n20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post h\u00e6c, potest bibere nazar\u00e6us vinum.\n21\u00a0Ista est lex nazar\u00e6i, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis su\u00e6, exceptis his, qu\u00e6 invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis su\u00e6.\n \n22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n23 Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Isra\u00ebl, et dicetis eis:\n24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.\n25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.\n26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.\n27 Invocabuntque nomen meum super filios Isra\u00ebl, et ego benedicam eis.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 6","type":"page"}
