{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num007.htm","path":"bib/vul/num007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num007.htm","text":"1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:\n2 obtulerunt principes Isra\u00ebl et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, pr\u00e6fectique eorum, qui numerati fuerant,\n3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.\n4 Ait autem Dominus ad Moysen:\n5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.\n6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.\n7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.\n8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.\n9\u00a0Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.\n \n10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.\n11 Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.\n12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda:\n13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:\n14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:\n15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:\n16 hircumque pro peccato:\n17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. H\u00e6c est oblatio Nahasson filii Aminadab.\n18 Secundo die obtulit Nathana\u00ebl filius Suar, dux de tribu Issachar,\n19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:\n20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso:\n21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:\n22 hircumque pro peccato:\n23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. H\u00e6c fuit oblatio Nathana\u00ebl filii Suar.\n24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,\n25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium:\n26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:\n27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:\n28 hircumque pro peccato:\n29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. H\u00e6c est oblatio Eliab filii Helon.\n30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,\n31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:\n32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:\n33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:\n34 hircumque pro peccato:\n35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. H\u00e6c fuit oblatio Elisur filii Sedeur.\n36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,\n37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:\n38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:\n39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:\n40 hircumque pro peccato:\n41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. H\u00e6c fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.\n42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,\n43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:\n44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:\n45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:\n46 hircumque pro peccato:\n47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. H\u00e6c fuit oblatio Eliasaph filii Duel.\n48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,\n49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:\n50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:\n51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:\n52 hircumque pro peccato:\n53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. H\u00e6c fuit oblatio Elisama filii Ammiud.\n54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,\n55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:\n56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:\n57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:\n58 hircumque pro peccato:\n59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. H\u00e6c fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.\n60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,\n61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:\n62 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:\n63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:\n64 hircumque pro peccato:\n65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. H\u00e6c fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.\n66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,\n67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:\n68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:\n69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:\n70 hircumque pro peccato:\n71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. H\u00e6c fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.\n72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,\n73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:\n74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:\n75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:\n76 hircumque pro peccato:\n77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. H\u00e6c fuit oblatio Phegiel filii Ochran.\n78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,\n79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:\n80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:\n81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:\n82 hircumque pro peccato:\n83\u00a0et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. H\u00e6c fuit oblatio Ahira filii Enan.\n \n84 H\u00e6c in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Isra\u00ebl, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phial\u00e6 argente\u00e6 duodecim: mortariola aurea duodecim:\n85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii:\n86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti:\n87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato.\n88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. H\u00e6c oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.\n89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum f\u0153deris, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 7","type":"page"}
