{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num008.htm","path":"bib/vul/num008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num008.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur pr\u00e6cipe ut lucern\u00e6 contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.\n3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.\n4\u00a0H\u00e6c autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta qu\u00e6 ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.\n \n5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:\n6 Tolle Levitas de medio filiorum Isra\u00ebl, et purificabis eos\n7 juxta hunc ritum: aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis su\u00e6. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,\n8 tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato:\n9 et applicabis Levitas coram tabernaculo f\u0153deris, convocata omni multitudine filiorum Isra\u00ebl.\n10 Cumque Levit\u00e6 fuerint coram Domino, ponent filii Isra\u00ebl manus suas super eos.\n11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Isra\u00ebl, ut serviant in ministerio ejus.\n12 Levit\u00e6 quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.\n13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,\n14 ac separabis de medio filiorum Isra\u00ebl, ut sint mei.\n15 Et postea ingredientur tabernaculum f\u0153deris, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Isra\u00ebl.\n16 Pro primogenitis qu\u00e6 aperiunt omnem vulvam in Isra\u00ebl, accepi eos.\n17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Isra\u00ebl, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra \u00c6gypti, sanctificavi eos mihi:\n18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Isra\u00ebl,\n19 tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Isra\u00ebl in tabernaculo f\u0153deris, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.\n20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Isra\u00ebl super Levitas qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Dominus Moysi:\n21 purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,\n22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum f\u0153deris coram Aaron et filiis ejus. Sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.\n23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n24 H\u00e6c est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo f\u0153deris.\n25 Cumque quinquagesimum annum \u00e6tatis impleverint, servire cessabunt,\n26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo f\u0153deris, ut custodiant qu\u00e6 sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 8","type":"page"}
