{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num009.htm","path":"bib/vul/num009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num009.htm","text":"1 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra \u00c6gypti, mense primo, dicens:\n2 Faciant filii Isra\u00ebl Phase in tempore suo,\n3 quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes c\u00e6remonias et justificationes ejus.\n4 Pr\u00e6cepitque Moyses filiis Isra\u00ebl ut facerent Phase.\n5 Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia qu\u00e6 mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Isra\u00ebl.\n6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,\n7 dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis: quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Isra\u00ebl?\n8 Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid pr\u00e6cipiat Dominus de vobis.\n9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n10 Loquere filiis Isra\u00ebl: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino\n11 in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud:\n12 non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt.\n13 Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit.\n14\u00a0Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta c\u00e6remonias et justificationes ejus. Pr\u00e6ceptum idem erit apud vos tam adven\u00e6 quam indigen\u00e6.\n \n15 Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.\n16 Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.\n17 Cumque ablata fuisset nubes, qu\u00e6 tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Isra\u00ebl: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.\n18 Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco:\n19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Isra\u00ebl in excubiis Domini, et non proficiscebantur\n20 quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.\n21 Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.\n22 Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Isra\u00ebl in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra.\n23 Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 9","type":"page"}
