{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num010.htm","path":"bib/vul/num010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num010.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.\n3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi f\u0153deris.\n4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Isra\u00ebl.\n5 Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.\n6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tub\u00e6, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.\n7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.\n8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.\n9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.\n10\u00a0Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.\n \n11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo f\u0153deris:\n12 profectique sunt filii Isra\u00ebl per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.\n13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.\n14 Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.\n15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathana\u00ebl filius Suar.\n16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.\n17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.\n18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.\n19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.\n20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.\n21 Profectique sunt et Caathit\u00e6 portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.\n22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.\n23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.\n24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.\n25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.\n26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.\n27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.\n28\u00a0H\u00e6c sunt castra, et profectiones filiorum Isra\u00ebl per turmas suas quando egrediebantur.\n \n29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianit\u00e6, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Isra\u00ebli.\n30 Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.\n31 Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.\n32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.\n33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque f\u0153deris Domini pr\u00e6cedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.\n34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.\n35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.\n36 Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 10","type":"page"}
