{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num011.htm","path":"bib/vul/num011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num011.htm","text":"1 Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem.\n2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis.\n3 Vocavitque nomen illius, Incensio: eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini.\n4 Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Isra\u00ebl, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes?\n5 recordamur piscium quos comedebamus in \u00c6gypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et c\u00e6pe, et allia.\n6 Anima nostra arida est: nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man.\n7 Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii.\n8 Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati.\n9\u00a0Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.\n \n10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est,\n11 et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me?\n12 Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum?\n13 Unde mihi carnes ut dem tant\u00e6 multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus.\n14 Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi.\n15\u00a0Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis.\n \n16 Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Isra\u00ebl, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi f\u0153deris, faciesque ibi stare tecum,\n17 ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.\n18 Populo quoque dices: Sanctificamini (cras comedetis carnes: ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in \u00c6gypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis:\n19 non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem,\n20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes: Quare egressi sumus ex \u00c6gypto?\n21 Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt: et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro?\n22 numquid ovium et boum multitudo c\u00e6detur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient?\n23 Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur.\n24 Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Isra\u00ebl, quos stare fecit circa tabernaculum.\n25 Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt.\n26 Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum.\n27 Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens: Eldad et Medad prophetant in castris.\n28 Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos.\n29 At ille: Quid, inquit \u00e6mularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?\n30\u00a0Reversusque est Moyses, et majores natu Isra\u00ebl in castra.\n \n31 Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in a\u00ebre duobus cubitis altitudine super terram.\n32 Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum: qui parum, decem coros: et siccaverunt eas per gyrum castrorum.\n33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis.\n34 Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscenti\u00e6: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscenti\u00e6, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 11","type":"page"}
