{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num014.htm","path":"bib/vul/num014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num014.htm","text":"1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,\n2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Isra\u00ebl, dicentes:\n3 Utinam mortui essemus in \u00c6gypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in \u00c6gyptum?\n4 Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in \u00c6gyptum.\n5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Isra\u00ebl.\n6 At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,\n7 et ad omnem multitudinem filiorum Isra\u00ebl locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est.\n8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.\n9 Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terr\u00e6 hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne pr\u00e6sidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere.\n10\u00a0Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum f\u0153deris cunctis filiis Isra\u00ebl.\n \n11 Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis qu\u00e6 feci coram eis?\n12 Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam h\u00e6c est.\n13 Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant \u00c6gyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,\n14 et habitatores terr\u00e6 hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis pr\u00e6cedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:\n15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant:\n16 Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine?\n17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens:\n18 Dominus patiens et mult\u00e6 misericordi\u00e6, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.\n19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordi\u00e6 tu\u00e6, sicut propitius fuisti egredientibus de \u00c6gypto usque ad locum istum.\n20 Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum.\n21 Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra.\n22 Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa qu\u00e6 feci in \u00c6gypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci me\u00e6,\n23 non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.\n24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam.\n25 Quoniam Amalecites et Chanan\u00e6us habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri.\n26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:\n27 Usquequo multitudo h\u00e6c pessima murmurat contra me? querelas filiorum Isra\u00ebl audivi.\n28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.\n29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,\n30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, pr\u00e6ter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun.\n31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod pr\u00e6d\u00e6 hostibus forent, introducam, ut videant terram, qu\u00e6 vobis displicuit.\n32 Vestra cadavera jacebunt in solitudine.\n33 Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,\n34 juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam:\n35 quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessim\u00e6, qu\u00e6 consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur.\n36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terr\u00e6 quod esset mala,\n37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.\n38\u00a0Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.\n \n39 Locutusque est Moyses universa verba h\u00e6c ad omnes filios Isra\u00ebl, et luxit populus nimis.\n40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus.\n41 Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?\n42 nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris.\n43 Amalecites et Chanan\u00e6us ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino: nec erit Dominus vobiscum.\n44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.\n45 Descenditque Amalecites et Chanan\u00e6us, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 14","type":"page"}
