{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num016.htm","path":"bib/vul/num016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num016.htm","text":"1 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,\n2 surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Isra\u00ebl ducenti quinquaginta viri proceres synagog\u00e6, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.\n3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini?\n4 Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem:\n5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei.\n6 Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum:\n7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi.\n8 Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi:\n9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Isra\u00ebl ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?\n10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,\n11\u00a0et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?\n \n12 Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt: Non venimus.\n13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, qu\u00e6 lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri?\n14 Revera induxisti nos in terram, qu\u00e6 fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum: an et oculos nostros vis eruere? non venimus.\n15\u00a0Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum: tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.\n \n16 Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.\n17 Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum.\n18 Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,\n19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.\n20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait:\n21 Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.\n22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum univers\u00e6 carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua des\u00e6viet?\n23 Et ait Dominus ad Moysen:\n24\u00a0Pr\u00e6cipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.\n \n25 Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron: et sequentibus eum senioribus Isra\u00ebl,\n26 dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere qu\u00e6 ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.\n27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.\n28 Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa qu\u00e6 cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim:\n29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus:\n30\u00a0sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia qu\u00e6 ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.\n \n31 Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum:\n32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,\n33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.\n34 At vero omnis Isra\u00ebl, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat.\n35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.\n36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n37 Pr\u00e6cipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula qu\u00e6 jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt\n38 in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Isra\u00ebl.\n39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula \u00e6nea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari:\n40\u00a0ut haberent postea filii Isra\u00ebl, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.\n \n41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Isra\u00ebl sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini.\n42 Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,\n43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum f\u0153deris. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.\n44 Dixitque Dominus ad Moysen:\n45 Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,\n46 dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga des\u00e6vit.\n47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama:\n48 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.\n49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.\n50 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi f\u0153deris postquam quievit interitus.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 16","type":"page"}
