{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num017.htm","path":"bib/vul/num017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num017.htm","text":"1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Loquere ad filios Isra\u00ebl, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virg\u00e6 su\u00e6.\n3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:\n4 ponesque eas in tabernaculo f\u0153deris coram testimonio, ubi loquar ad te.\n5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Isra\u00ebl, quibus contra vos murmurant.\n6 Locutusque est Moyses ad filios Isra\u00ebl: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virg\u00e6 duodecim absque virga Aaron.\n7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,\n8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.\n9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Isra\u00ebl: videruntque, et receperunt singuli virgas suas.\n10 Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Isra\u00ebl, et quiescant querel\u00e6 eorum a me, ne moriantur.\n11 Fecitque Moyses sicut pr\u00e6ceperat Dominus.\n12 Dixerunt autem filii Isra\u00ebl ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.\n13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 17","type":"page"}
