{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num021.htm","path":"bib/vul/num021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num021.htm","text":"1 Quod cum audisset Chanan\u00e6us rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Isra\u00ebl per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo pr\u00e6dam.\n2 At Isra\u00ebl voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.\n3\u00a0Exaudivitque Dominus preces Isra\u00ebl, et tradidit Chanan\u00e6um, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.\n \n4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam qu\u00e6 ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et t\u00e6dere c\u0153pit populum itineris ac laboris:\n5 locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de \u00c6gypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aqu\u00e6: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.\n6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,\n7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,\n8 et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem \u00e6neum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet.\n9\u00a0Fecit ergo Moyses serpentem \u00e6neum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur.\n \n10 Profectique filii Isra\u00ebl castrametati sunt in Oboth.\n11 Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine qu\u00e6 respicit Moab contra orientalem plagam.\n12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.\n13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, qu\u00e6 est in deserto, et prominet in finibus Amorrh\u00e6i. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrh\u00e6os.\n14\u00a0Unde dicitur in libro bellorum Domini: [Sicut fecit in mari Rubro,\n sic faciet in torrentibus Arnon.\n15\u00a0Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar,\n et recumberent in finibus Moabitarum.]\n16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam.\n17 Tunc cecinit Isra\u00ebl carmen istud: [Ascendat puteus.] Concinebant:\n18\u00a0[Puteus, quem foderunt principes\n et paraverunt duces multitudinis\n in datore legis, et in baculis suis.] De solitudine, Matthana.\n19 De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth.\n20\u00a0De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.\n \n21 Misit autem Isra\u00ebl nuntios ad Sehon regem Amorrh\u00e6orum, dicens:\n22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.\n23 Qui concedere noluit ut transiret Isra\u00ebl per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.\n24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti pr\u00e6sidio tenebantur termini Ammonitarum.\n25 Tulit ergo Isra\u00ebl omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrh\u00e6i, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.\n26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrh\u00e6i, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, qu\u00e6 ditionis illius fuerat usque Arnon.\n27\u00a0Idcirco dicitur in proverbio: [Venite in Hesebon: \u00e6dificetur, et construatur civitas Sehon:\n28\u00a0ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon,\n et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.\n29\u00a0V\u00e6 tibi Moab; peristi popule Chamos.\n Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrh\u00e6orum Sehon.\n30\u00a0Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon:\n lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.]\n31\u00a0Habitavit itaque Isra\u00ebl in terra Amorrh\u00e6i.\n \n32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores.\n33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.\n34 Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrh\u00e6orum habitatori Hesebon.\n35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 21","type":"page"}
