{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num022.htm","path":"bib/vul/num022.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num022.htm","text":"1 Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.\n2 Videns autem Balac filius Sephor omnia qu\u00e6 fecerat Isra\u00ebl Amorrh\u00e6o,\n3 et quod pertimuissent eum Moabit\u00e6, et impetum ejus ferre non possent,\n4 dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.\n5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terr\u00e6 filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex \u00c6gypto, qui operuit superficiem terr\u00e6, sedens contra me.\n6 Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.\n7 Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,\n8 ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum:\n9 Quid sibi volunt homines isti apud te?\n10 Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,\n11 dicens: Ecce populus qui egressus est de \u00c6gypto, operuit superficiem terr\u00e6: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.\n12 Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est.\n13 Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.\n14\u00a0Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum.\n \n15 Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.\n16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me:\n17 paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti.\n18 Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.\n19 Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.\n20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi pr\u00e6cepero, facias.\n21\u00a0Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.\n \n22 Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asin\u00e6, et duos pueros habebat secum.\n23 Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,\n24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vine\u00e6 cingebantur.\n25 Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam:\n26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.\n27 Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus, vehementius c\u00e6debat fuste latera ejus.\n28 Aperuitque Dominus os asin\u00e6, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio?\n29 Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem!\n30 Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in pr\u00e6sentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam.\n31 Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.\n32 Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria:\n33\u00a0et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.\n \n34 Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.\n35 Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam pr\u00e6cepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.\n36 Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.\n37 Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo?\n38 Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo?\n39 Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, qu\u00e6 in extremis regni ejus finibus erat.\n40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.\n41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 22","type":"page"}
