{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num025.htm","path":"bib/vul/num025.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num025.htm","text":"1 Morabatur autem eo tempore Isra\u00ebl in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,\n2 qu\u00e6 vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.\n3 Initiatusque est Isra\u00ebl Beelphegor: et iratus Dominus,\n4 ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Isra\u00ebl.\n5 Dixitque Moyses ad judices Isra\u00ebl: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.\n6\u00a0Et ecce unus de filiis Isra\u00ebl intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Isra\u00ebl, qui flebant ante fores tabernaculi.\n \n7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,\n8 ingressus est post virum Isra\u00eblitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Isra\u00ebl:\n9 et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.\n10 Dixitque Dominus ad Moysen:\n11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Isra\u00ebl: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Isra\u00ebl in zelo meo.\n12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem f\u0153deris mei,\n13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Isra\u00ebl.\n14 Erat autem nomen viri Isra\u00eblit\u00e6, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.\n15 Porro mulier Madianitis, qu\u00e6 pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.\n16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n17 Hostes vos sentiant Madianit\u00e6, et percutite eos:\n18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, qu\u00e6 percussa est in die plag\u00e6 pro sacrilegio Phogor.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 25","type":"page"}
