{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num027.htm","path":"bib/vul/num027.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num027.htm","text":"1 Accesserunt autem fili\u00e6 Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.\n2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi f\u0153deris, atque dixerunt:\n3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, qu\u00e6 concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.\n4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.\n5 Qui dixit ad eum:\n6 Justam rem postulant fili\u00e6 Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in h\u00e6reditatem succedant.\n7 Ad filios autem Isra\u00ebl loqueris h\u00e6c:\n8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit h\u00e6reditas.\n9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.\n10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis h\u00e6reditatem fratribus patris ejus.\n11\u00a0Sin autem nec patruos habuerit, dabitur h\u00e6reditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Isra\u00ebl sanctum lege perpetua, sicut pr\u00e6cepit Dominus Moysi.\n \n12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Isra\u00ebl.\n13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:\n14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. H\u00e6 sunt aqu\u00e6 contradictionis in Cades deserti Sin.\n15 Cui respondit Moyses:\n16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc:\n17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.\n18 Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.\n19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine:\n20 et dabis ei pr\u00e6cepta cunctis videntibus, et partem glori\u00e6 tu\u00e6, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Isra\u00ebl.\n21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Isra\u00ebl cum eo, et cetera multitudo.\n22 Fecit Moyses ut pr\u00e6ceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.\n23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit qu\u00e6 mandaverat Dominus.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 27","type":"page"}
