{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num028.htm","path":"bib/vul/num028.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num028.htm","text":"1 Dixit quoque Dominus ad Moysen:\n2 Pr\u00e6cipe filiis Isra\u00ebl, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.\n3 H\u00e6c sunt sacrificia qu\u00e6 offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum:\n4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum:\n5 decimam partem ephi simil\u00e6, qu\u00e6 conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.\n6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.\n7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.\n8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.\n9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 in sacrificio, et liba:\n10 qu\u00e6 rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.\n11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,\n12 et tres decimas simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 per singulos arietes:\n13 et decimam decim\u00e6 simil\u00e6 ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.\n14 Libamenta autem vini, qu\u00e6 per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.\n15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.\n16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,\n17 et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis.\n18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.\n19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:\n20 et sacrificia singulorum ex simila qu\u00e6 conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,\n21 et decimam decim\u00e6 per agnos singulos, id est, per septem agnos.\n22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,\n23 pr\u00e6ter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.\n24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.\n25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.\n26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.\n27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:\n28 atque in sacrificiis eorum, simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,\n29 per agnos decimam decim\u00e6, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,\n30 qui mactatur pro expiatione: pr\u00e6ter holocaustum sempiternum et liba ejus.\n31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 28","type":"page"}
