{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num029.htm","path":"bib/vul/num029.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num029.htm","text":"1 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.\n2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:\n3 et in sacrificiis eorum, simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,\n4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem:\n5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,\n6 pr\u00e6ter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem c\u00e6remoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.\n7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea.\n8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:\n9 et in sacrificiis eorum simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,\n10 decimam decim\u00e6 per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:\n11 et hircum pro peccato, absque his qu\u00e6 offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.\n12 Quintadecima vero die mensis septimi, qu\u00e6 vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.\n13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:\n14 et in libamentis eorum, simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,\n15 et decimam decim\u00e6 agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim:\n16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.\n17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:\n18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:\n19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.\n20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:\n21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:\n22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.\n23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:\n24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:\n25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.\n26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:\n27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:\n28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.\n29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:\n30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:\n31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.\n32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:\n33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:\n34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.\n35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,\n36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:\n37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:\n38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.\n39 H\u00e6c offeretis Domino in solemnitatibus vestris: pr\u00e6ter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 29","type":"page"}
