{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num030.htm","path":"bib/vul/num030.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num030.htm","text":"1 Narravitque Moyses filiis Isra\u00ebl omnia qu\u00e6 ei Dominus imperarat.\n2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Isra\u00ebl: Iste est sermo quem pr\u00e6cepit Dominus:\n3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.\n4 Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, qu\u00e6 est in domo patris sui, et in \u00e6tate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit:\n5 quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.\n6 Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.\n7 Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento:\n8 quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.\n9 Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.\n10 Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.\n11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,\n12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.\n13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.\n14 Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.\n15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit.\n16 Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.\n17 Ist\u00e6 sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, qu\u00e6 in puellari adhuc \u00e6tate est, vel qu\u00e6 manet in parentis domo.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 30","type":"page"}
