{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num031.htm","path":"bib/vul/num031.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num031.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Ulciscere prius filios Isra\u00ebl de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.\n3 Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.\n4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Isra\u00ebl qui mittantur ad bellum.\n5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam:\n6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.\n7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,\n8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.\n9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt:\n10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.\n11 Et tulerunt pr\u00e6dam, et universa qu\u00e6 ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,\n12\u00a0et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Isra\u00ebl: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.\n \n13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagog\u00e6, in occursum eorum extra castra.\n14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,\n15 ait: Cur feminas reservastis?\n16 nonne ist\u00e6 sunt, qu\u00e6 deceperunt filios Isra\u00ebl ad suggestionem Balaam, et pr\u00e6varicari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus?\n17 ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis: et mulieres, qu\u00e6 noverunt viros in coitu, jugulate:\n18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis:\n19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.\n20\u00a0Et de omni pr\u00e6da, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia pr\u00e6paratum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.\n \n21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est pr\u00e6ceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:\n22 aurum, et argentum, et \u00e6s, et ferrum, et plumbum, et stannum,\n23 et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur:\n24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.\n25 Dixit quoque Dominus ad Moysen:\n26 Tollite summam eorum qu\u00e6 capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi:\n27 dividesque ex \u00e6quo pr\u00e6dam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.\n28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,\n29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primiti\u00e6 Domini sunt.\n30\u00a0Ex media quoque parte filiorum Isra\u00ebl accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.\n \n31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut pr\u00e6ceperat Dominus.\n32 Fuit autem pr\u00e6da, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,\n33 boum septuaginta duo millia,\n34 asinorum sexaginta millia et mille:\n35 anim\u00e6 hominum sexus feminei, qu\u00e6 non cognoverant viros, triginta duo millia.\n36 Dataque est media pars his qui in pr\u00e6lio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingent\u00e6:\n37 e quibus in partem Domini supputat\u00e6 sunt oves sexcent\u00e6 septuaginta quinque:\n38 et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo:\n39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus:\n40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta du\u00e6 anim\u00e6.\n41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,\n42 ex media parte filiorum Isra\u00ebl, quam separaverat his qui in pr\u00e6lio fuerant.\n43 De media vero parte, qu\u00e6 contigerat reliqu\u00e6 multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,\n44 et de bobus triginta sex millibus,\n45 et de asinis triginta millibus quingentis,\n46 et de hominibus sedecim millibus,\n47\u00a0tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut pr\u00e6ceperat Dominus.\n \n48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt:\n49 Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit.\n50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in pr\u00e6da auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac mur\u00e6nulas, ut depreceris pro nobis Dominum.\n51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,\n52 pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.\n53 Unusquisque enim quod in pr\u00e6da rapuerat, suum erat.\n54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Isra\u00ebl coram Domino.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 31","type":"page"}
