{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num032.htm","path":"bib/vul/num032.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num032.htm","text":"1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,\n2 venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt:\n3 Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,\n4 terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Isra\u00ebl, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus jumenta plurima,\n5 precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.\n6 Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?\n7 cur subvertitis mentes filiorum Isra\u00ebl, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus?\n8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram?\n9 cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Isra\u00ebl, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.\n10 Qui iratus juravit, dicens:\n11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex \u00c6gypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob: et noluerunt sequi me,\n12 pr\u00e6ter Caleb filium Jephone Cenez\u00e6um, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam.\n13 Iratusque Dominus adversum Isra\u00ebl, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, qu\u00e6 fecerat malum in conspectu ejus.\n14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Isra\u00ebl.\n15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.\n16 At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas:\n17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad pr\u00e6lium ante filios Isra\u00ebl, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.\n18 Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Isra\u00ebl h\u00e6reditatem suam:\n19\u00a0nec quidquam qu\u00e6remus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.\n \n20 Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:\n21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,\n22 et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Isra\u00ebl, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.\n23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.\n24 \u00c6dificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis: et quod polliciti estis, implete.\n25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster.\n26 Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad:\n27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.\n28 Pr\u00e6cepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Isra\u00ebl, et dixit ad eos:\n29 Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.\n30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.\n31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus:\n32\u00a0ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.\n \n33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidi\u00e6 tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrh\u00e6i, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.\n34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aro\u00ebr,\n35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,\n36 et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.\n37 Filii vero Ruben \u00e6dificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,\n38 et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.\n39 Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrh\u00e6o habitatore ejus.\n40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.\n41 Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.\n42 Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 32","type":"page"}
