{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num035.htm","path":"bib/vul/num035.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num035.htm","text":"1 H\u00e6c quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho:\n2 Pr\u00e6cipe filiis Isra\u00ebl ut dent Levitis de possessionibus suis\n3 urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis:\n4 qu\u00e6 a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.\n5 Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga \u00e6quali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.\n6 De ipsis autem oppidis, qu\u00e6 Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,\n7 id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.\n8\u00a0Ips\u00e6que urbes, qu\u00e6 dabuntur de possessionibus filiorum Isra\u00ebl, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram h\u00e6reditatis su\u00e6 dabunt oppida Levitis.\n \n9 Ait Dominus ad Moysen:\n10 Loquere filiis Isra\u00ebl, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,\n11 decernite qu\u00e6 urbes esse debeant in pr\u00e6sidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint:\n12 in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.\n13 De ipsis autem urbibus, qu\u00e6 ad fugitivorum subsidia separantur,\n14 tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,\n15 tam filiis Isra\u00ebl quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.\n16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.\n17 Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.\n18 Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.\n19 Propinquus occisi, homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.\n20 Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias:\n21 aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor homicidii reus erit: cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.\n22 Quod si fortuitu, et absque odio\n23 et inimicitiis quidquam horum fecerit,\n24 et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis qu\u00e6stio ventilata:\n25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.\n26 Si interfector extra fines urbium, qu\u00e6 exulibus deputat\u00e6 sunt,\n27 fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit.\n28 Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.\n29\u00a0H\u00e6c sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.\n \n30 Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.\n31 Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.\n32 Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,\n33 ne polluatis terram habitationis vestr\u00e6, qu\u00e6 insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.\n34 Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 35","type":"page"}
